- NONA Horologiorum
- NONA Horologiorumapud Romanos Suprema (quod vide) dicebatur. Quamvis enim antiquissimis temporibus Suprema dicebatur de Sole iam occidente, posteri tamen ante Solis occasum, eam pon bant. Praetorius Tribunus Pleb. scitum fecit, ut Praetor Urbanus usque ad Supremam ius inter cives diceret. Ubi Supremam, accêpere de Sole iam inclinato ad versperam, quum Sol a columna Maenia ad carcerem radios mitteret. quod ubi videbat Accensus, Supremam pronuntiabat. Post hanc cum Censorinus sequi saciat vesperam, dein crepusculum, inde λυχναψίαν, patet hinc, supremam horam nonae horologiorum respondisse. Nam post nonam Sol inclinabat, et vesperascebat dies: quae hora, inter legitimas horas orationis iam a primis Ecclesiae temporibus locum habuit. Canon. 18. Con cilii Laodic. Περὶ τοῦ τὴν αὐτην λειτουργίαν τῶ εὐχῶν πάντοτε, καὶ εν ταῖς εννάταις καὶ εν ταῖς ἑσπέραις. Easdem supplicationes ad horam nonam et vesperam oportere celebrari etc. Salmas. ad Solin. p. 649. Eâdem stationes, et ieiunia, quae maximam illarum partem efficiebant, solvebantur. Epiphanius, τετράδι καὶ εν προσαββάτῳ εν νηςέιᾳ, ἕως ὥρας εννάτης. Tertullianus adv. Psychicos, c. 10. Namque stationes nostras ---- novitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrio esse dicentes et non ultra nonam detinendum, de suo scil. more. Prudentius in agone Fructuosi, v. 52.Quaedam de populo vidit SacerdosLibandum sibi poculum offerentes.Ieiunamus, ait, recuso potum,Nondum nona diem resignat hora.Vide Desid. Heraldum Castigat. et Not. ad Minucium Fel. p. 13. aliquid etiam supra, in Horae Canonicae et Nona. Contra ad Nonam ut plurimum patebant balnea, et ante Solis occasum claudebantur. Lamprid. in Alexandro Severo c. 24. Addidit et oleumluminibus thermarum, cum ante et ad nonam paterent et ad Solis occasum clauderentur. Eadem horâ et tabernae vinariae et lupanaria aperiebantur: unde Nonariae meretriees dictae, quod ad nonam prostarent. Vetus Interpres Persiii, Nonaria dicta meretrix, quia apud Veteres a nona hora prostabant, ne mane omissâ exercitatione illo irent adolescentes. Tertullian. Apud quasdam vero colonias praeterea annuô ritu saccis velati, et cinere conspersi idolis suis invidiam supplicem obiciunt, balnea et tabernacula in nonam horam clauduntur, unus in publico ignis apud aras, aquae nec in lancibus. Sed hoc in Coloniis: romae vero numquam ante nonam, tabernae, balnea, lupanaria patebant, usque ad Hadrianum Imperatorem qui octavam thermis aperiendis videtur constituisse. Sic Martial. l. 10. Epigr. 48. v. 1.Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,Atque pilata redit, iamque subitque cohors,Temperat haec thermas ———Ab octava igitur ad nonam hora lavandi: ut a nona ad decimam cenandi etc. Vide Salmas. Not. ad Spartianum in Hadriano c. 22. De hora nona, sacrificii vespertini et publicae orationis, a Deo institutae, tempore apud Hebraeos, quae et ipsa tertiae nostrae pomeridianae respondet, quaque Petrum et Ioannem Templum frequentâsse legimus, Actor. c. 16. v. 15. Vide A. Rivetum sum. Controv. tract. 2. Quaest. 35. et infra voce Tertia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.